monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 93 > sectio 35 > sectio 13 > sectio 15 > sluMscr.Dresd.App.1092.258 > csg864.405 > sectio 21 > sectio 37 > Psalmi, 114 > sectio 10 > sectio 1 > 30 > F
Isidorus, Differentiae, 1, De littera E <<<     >>> De littera G

De littera F SHOW APPARATUS

207 Inter Fidelem et fidum. Fidus amicus dicitur, fidelis famulus. Item infidelis est qui caret firmitate, infidus, qui fide.
208 Inter Famosum et infamem. Famosus est, de quo fama loquitur seu bene seu male, infamis vero tantum malae famae est.
209 Inter Ferocem et ferum. Ferox dicitur animus, ferus leo.
210 Inter Fallacem et mendacem. Omnis homo fallax id agit, unde quisque fallatur; non autem omnis vult fallere qui mentitur. Sicut mimi et comoediae, et multa poemata, ubi mendacium delectandi potius studio quam fallendi voluntate scribitur. Nam et omnes fere qui iocantur, mentiuntur.
211 Inter Furiatum et furiosum. Furiosus est qui ferarum ritu fertur, et ab eo furor nunquam recedit, furiatus qui furit ex causa.
212 Inter Furiosum, furentem et iratum. Furiosus est corde, furens causa, iratus merito.
213 Inter Ferocitatem et feritatem. Ferocitas saepe laudi habetur. Est enim ferocitas militum, et ferox iuventus dicitur. Feritas autem dirus animi habitus.
214 Inter Formidinem, pavorem. et metum, sive timorem. Formido obiicitur, vel oculis, vel animo, sine adhibita ratione, et maxime parvulis, pavor autem cum timiditate animi subita est conturbans occasio, quae tamen solvitur ratione, vel tempore, nec stat, item metus est motus interior animi subitus, sive cordis, factus ex aliqua tristi recordatione. Timor vero est accedens dolor mentis extrinsecus, ex aliqua accidenti occasione. Porro timiditas animi vitium sempiternum est. Nam timor, pro tempore est. Itaque in viro forti est aliquando timor, timiditas nunquam. Est autem et bonus timor et malus. Malus est, cum temporalia bona quisque sibi subtrahi perhorrescit; bonus, cum quanto quis Deum ardentius diligit, tanto eum diligentius offendere pertimescit. Nam timere interdum prodest, et decet, pro qualitate temporum atque causarum.
215 Inter Facinus et flagitium ita videtur distinguere Augustinus. Quidquid enim, inquit, agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur, quidquid vero agit ut alteri noceat, dicitur facinus. Et haec duo genera sunt omnium peccatorum. Sed flagitia priora sunt, quae cum corruperint animum in facinora prosiliunt.
216 Inter Phantasiam et phantasma. Phantasia est imago alicuius corporis visa, et cogitando postea in animo figurata, ut puta, avi vel patris species, quem aliquando vidimus, ac dum cogitando memoramus, phantasiam dicimus. Phantasma vero est ex imagine cognita, aliqua, quam vidimus, imago formata, ut puta, species avi quem nunquam vidisse meminimus; sed tamen eius species non memoria, sed motu animi figuratur. De cognitis ergo speciebus memoria collecta, phantasia est; de incognitis species animo figurata, phantasma. Nam figurata phantasmata nihil aliud sunt quam de specie corporis, corporeo sensu abstracta; figmentoque memoriae, ut accepta sunt, vel partiri, vel multiplicare, vel contrahere, vel distendere, vel ordinare, vel turbare, vel quidlibet figurare cogitando facillimum est, sed, cum verum quaeritur, cavere et vitare difficile. Item phantasia est incognitarum rerum ex cognitis coniectura, phantasma vero rerum incognitio cognitarum.
217 Inter Fiduciam et confidentiam. Fiducia in bonis rebus, confidentia in malis est.
218 Inter Famam et gloriam. Gloria quippe virtutum est, fama vero vitiorum. Ennius in Achille: Summam tu tibi pro mala vita famam extolles, et pro bona paratam gloriam.. . . ; malevolentes enim famam tollunt, benevolentes gloriam.
219 Inter Fatum et fortunam pagani ita separabant: quod enim fortuitu venit, nulla palam causa, fortunam vocabant, fatum vero quidquid appositum singulis, et statutum erat, ut puta, fati esse dicebant quod nascimur, quod occidimus; fortunae quidquid in vita varietatis accidit.
220 Inter Falsitatem et mendacium. Negare quod verum est, falsitas est, fingere quod verum non est, mendacium est. Unde et Cato: Tu, inquam, si verum supprimis, falsarius agnosceris; si falsa confingis, mendax esse videris.
221 Inter Falsum et fictum. Falsum ad oratores pertinet, ubi veritas saepe ita luditur, ut quae facta sunt negentur; fictum vero ad poetas, ubi quae facta non sunt facta dicuntur. Falsum est ergo quod verum non est; fictum quod tantum verisimile est.
222 Inter Fertilem et fructuosum. Fertilis, est ager; fructuosum, quod cuique compendium est.
223 Inter Frondeum et frondosum. Frondeum est totum factum de frondibus, ut torus, frondosus vero est locus. Licet enim abundet frondibus, non tamen est de frondibus totus. Sic et gramineum, et graminosum.
224 Inter Flecti et deflecti. Flecti est retro et in proximum; deflecti vero longius et in devium.
225 Inter Frui et uti haec distinctio est. Quod fruimur quo nequaquam carere possumus; utimur quae aliquando nec semper habemus. Ac per hoc uti temporale est, frui vero aeternum.
226 Inter Fremere et frendere. Fremere est furorem mentis, usque ad vocis tumultum excitare, frendere vero proprie, dentes comprimere et concutere. Unde frena dicta, quod haec equi frendant, id est, premant dentibus, et mordeant. Hinc et frenetici dicti, eo quod dentes concutiant.
227 Inter Flere et plorare. Flere est ubertim lacrymas fundere, quasi fluere, plorare est quasi cum voce flere, plangere, cum lacrymis pectus aut faciem tundere. Lamentari, est cum aliquibus dictis miserabilibus flere. Moerere, cum silentio dolere. Lugere est cum habitus mutatione. Lacrymas autem a laceratione mentis dictas. Lugentes vero dicti, quasi luce egentes, unde et luctus dicitur.
228 Inter Fodere et effodere. Fodere est tantum sollicitare terram, effodere, hoc ipsum faciendo eruere aliquid, vel invenire, cui contrarium est infodere.
229 Inter Famulari et obsequi. Famulari est debiti; obsequi, voluntatis proprie.
230 Inter Flagitare et flagitiare. Quod flagitare idem est quod acriter interpellare, flagitiare vero est impurare.
231 Inter Fugiunt et diffugiunt. Fugiunt pariter, diffugiunt divisi.
232 Inter Fatemur et confitemur. Confiteri proprii arbitrii est; nam fateri, coacti est animi, non voluntatis.
233 Inter Fecisti? et nunquid fecisti? percontandi differentia est. Nam quo loco volumus nobis responderi factum esse, quod est imperatum, dicimus: Fecisti? Quo loco volumus negari, hoc modo dicimus: Nunquid fecisti?
234 Inter Fluit et defluit. Fluit quod naturaliter decurrit, ut humor, defluit autem quod aetate, vel vetustate dissolvitur, ut aetas hominum, folium arboris. Fluere autem tribus modis dicimus: humore rerum, sanie vivorum, tabe mortuorum.
235 Inter Funebre, funereum, et funestum. Funebre, luctuosum; funereum, quod ex funere constat; funestum vero, quod funere inquinatum est. Itaque funestus famulus dicitur, qui aliquo funere pollutus est, quo minus sacra peragere potest.
236 Inter Fragrat et flagrat. Fragrat per r litteram ad odorem refertur; per l ad flammam et ignem. Nam quando incendium significat, quod flatu alitur, per l dicimus; et quando odorem, quia fracta specie maior est, per r enuntiatur.
237 Inter Fratrem et germanum. Fratres dicuntur, qui ex eodem patre nascuntur, et non ex eadem matre. Qui vero ex eodem patre et matre, germani appellantur. Et est germanus ex eadem genitrice, vel ex eodem germine manans.
238 Inter Firmum et valentem. Firmus ex firmitate naturae, valens vero ex praecipuis viribus, ut athleta.
239 Inter Figuram et formam. Figura est artis, forma naturae,
240 Inter Farctum et partum. Farctum dicimus qui non est editus, et intra ventrem iacet, partum qui editus est.
241 Inter Fessum et fatigatum, et lassum. Fessum animo et cura, fatigatum, ex itineris longitudine, lassum, labore.
242 Inter Frameam et machaeram. Framea appellatur gladius, ex utraque parte acutus, quam vulgo spatam dicunt, machaera autem gladius est longus, ex una parte acutus.
243 Inter Foedus et pacem. Foedus namque pacem praevenit. Nam posterius pax accipitur, prius foedus initur.
244 Inter Flumen et fluvium, flumen, torrentem, etc. Fluvius, perennis aquarum decursus generaliter, a fluendo dictus. Et proprie flumen ipsa aqua; fluvius, cuius aqua; torrens autem inde dictus, quia pluvia crescit, siccitate torrescit, id est, arescit. Unde et Pacuvius: Flammeo vapore torrens torret. Porro rivus vocatur qui subito ex pluvia fit, celeriterque decurrit ac deficit, fons autem est caput aquae nascentis. Amnis autem fluvius est nemore et frondibus redimitus, et ex ipsa amoenitate amnis vocatur.
245 Inter Fulgura et fulmina. Fulgur est splendor micantis nubis, flumen autem, mucro est fervidus, ventorum violentia e nubibus ad terras emissus. Tria sunt autem haec, fulgor, fulgur, et fulmen. Fulgor, qui tangit; fulgur, quod incendit et urit; fulmen, quod findit. Et ideo cum trinis radiis finguntur.
246 Inter Florida et florulenta. Florida sunt arbores et herba, florulenta campi, vel prata. Sic et alia intelliguntur similia.
247 Inter Frumenta et fruges. Frumenta sunt arida et sicca, fruges vero liquidae. Frumenti autem nomen tractum est a frumine, id est, eminente gutturis parte.
248 Inter Feras et bestias. Omnis bestia fera, non omnis fera bestia. Bestiae namque sunt, quae morsu, vel unguibus saeviunt, ut pardi, leones, tigrides, a vastando dictae. Ferae autem etiam illae sunt quae etsi non saeviunt, tamen silvestres sunt; dictae autem ferae, quod et naturali utantur libertate, et desiderio suo ferantur.
249 Inter Fastos et fastos dies. Fasti universaliter comprehensi, tam boni, quam mali, dies fasti, quibus sunt contrarii nefasti.
250 Inter Fastos dies et nefastos dies. Quod fasti dies sunt quibus iudicia exercere et causam dicere vel agere licet, nefasti dies dicti ab eo quod nefas sit quidquam his diebus agere, vel dicere, vel sacrum facere. Ergo festis diebus contrarii sunt nefasti.
251 Inter Festos dies et solemnes. Festi dies ex consuetudine dicuntur, solemnes vero qui ad omnes pertinent, ut parentalia. Ut cum quis defuncti officia expleverit, dicitur solemnia praestitisse.
252 Inter Fulmen, fulgorem et fulgur. Fulmen, quod ferit, fulgor est, quod apparet, fulgur, quod conditur, si cadat de coelo.
253 Inter Foedus et foedus. Foedus turpis, foedus placitum.
254 Inter Fides et fidis. Fides in fide, fidis de chorda.
255 Inter Fenum et fenus. Fenum palea, fenus lucrum est.
256 Inter Fragrat et flagrat. Fragat redolet, flagrat verberat.
257 Inter Favorem et favum. Favor adiutorium est, favum vero mel.
258 Inter Furatum et furtatum. Furatum eum qui furtum facit; furtatum, quod furatur fur.
259 Inter Fatum et fatuum. Fatuum segnem, fatum vero fortunae decretio est.
260 Inter Fastos et fastus. Fastus de superbia, fastos de libris.
261 Inter Feminam et femina. Feminam de homine, femina femora sunt.
262 Inter Forfices et forcipes. Forfices, id est, tisorias, forcipes, tenaces.
263 Inter Fornicationem et adulterium. Adulterium est coniugalis tori inquinamentum, fornicatio vero amor legitimo coniugio solutus, et vagus, explendae libidinis consectando licentiam. Scripturae autem solent fornicationem vocare omnem illicitam corruptionem, sicut est idololatria, et avaritia, ex quibus fit transgressio legis, propter illicitam concupiscentiam. Fornicatio autem sumpsit nomen a quibusdam aedificiis arcuatis quos fornices antiqui vocabant, in quibus meretrices constitutae prostituebantur. Meretrices autem dicuntur a merendo, id est, promerendo stipendia libidinis. Unde et milites, cum stipendia accipiunt, mereri dicuntur.



Isidorus, Differentiae, 1, De littera E <<<     >>> De littera G
monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 93 > sectio 35 > sectio 13 > sectio 15 > sluMscr.Dresd.App.1092.258 > csg864.405 > sectio 21 > sectio 37 > Psalmi, 114 > sectio 10 > sectio 1 > 30 > F